monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40 > csg46.103 > sectio 14 > bnf10439.169 v > bnfGrec107.625 > sbsMin.43.138r > sectio 45 > Augustinus, Epistolae, 75, 1, 1
>>> Augustinus, Epistolae, 75, 1, 2.

1.

1 Tres simul epistolas, imo libellos breves, per diaconum Cyprianum, tuae Dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes: ad quas si respondere voluero, libri magnitudine opus erit.
2 Tamen conabor, quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolae, et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur; ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.